Domum | SFL statuta | Familiæ Latinæ | Forum | Conventús | Aliæ Societates Latinæ


Statuta



§ 1. De Societate Familiarum Latinarum

1.1. Societas Familiarum Latinarum (SFL) eo est condita ut Familiæ Latinæ quæ per totum terrarum orbem Latinitatem vivam colunt ac fovent inter se cognoscant atque adjuvent.


§ 2. De Familiis Latinis

2.1. Familiæ Latinæ constant sive in conjugio Latino sive in prole Latiná.

2.1.1. Conjugia Latina hominum sunt conjugia qui Latiné inter se loquuntur, sive filios filiasve habent sive non.

2.1.2. Proles Latina pueri puellæve sunt qui a parentibus Latiné docentur, sive ambo parentes id faciunt sive unus tantum eorum.


§ 3. De SFL muneribus divulgativis

3.1. SFL colligit et divulgat Familiarum Latinarum domicilia electronica ut rete Familiarum Latinarum innotescat omnesque possint alias Familias Latinas convenire et filios filiasque uná educare Latiné.

3.2. SFL colligit et divulgat subsidia quibus conjugia Latina condantur ac firmentur, necnon filii filiæve vivam linguam Latinam doceantur.


§ 4. De SFL muneribus activis

4.1. SFL præbet Familiis Latinis per totum terrarum orbem dispersis forum electronicum quo omnia communicentur quæ pertineant ad conjugia Latina condenda ac firmanda, necnon ad filios filiasve vivam linguam Latinam docendos.

4.2. SFL convocat Familiis Latinis per totum terrarum orbem dispersis conventús celebrandos, ut conjuges, parentes ac filii filiæque Familiarum Latinarum inter se sententias communicent et inter omnes Familias Latinas corroboretur familiaritas.


Domum | SFL statuta | Familiæ Latinæ | Forum | Conventús | Aliæ Societates Latinæ