Domum | SFL statutaFamiliæ Latinæ | Subsidia | Forum | Conventús | Aliæ Societates Latinæ 


Subsidia


Híc inveniuntur subsidia (consilia, documenta, vincula) quibus:


Conjugiis Latinis condendis ac firmandis

Conjugia Latina tribus rationibus condi possunt:

Rationes autem quibus duo conjuges Latiné loqui addiscant (a) sive ut conjunx conjugem doceat (b) vix differunt ab eis quibus singuli quilibet ætate adulti homines discant doceanturve, neque est societatis nostræ propositum huic Latinæ institutioni subvenire cuj jam plurimi providerunt. Inspiciant itaque studiosi cum Scholam Latinam Universalem tum Vitam Latinitatis et Thesaurum Totius Electronicæ Latinitatis ut apta inveniant instrumenta Latiné discendi docendi.

Multo vero difficilius est, propter ipsam Latiné loquentium raritatem, viam expedire ut duo Latiné loquentes conjugium possint conjungere (c), quod jam sæpius audivimus multos vehementer quidem sibi optare sed frustra. De hác ré forum præbere volumus in quo cælibes inter se communicent et illo modo via ad familias condendas expediatur.

Sunt vero conjugia Latiné loquentium qui cum aliis quidem Latiné soleant loqui, inter se vero numquam. Familiæ Latinæ putamus linguam nostram non sólum esse instrumentum academicæ ejusdemque artificiosæ communicationis, sed linguam ad totam vitam aptam, atque volumus hanc linguam adhibere in omnibus reapse occasionibus in quibus præstat vita privata et familiaris consuetudo.


Filiis filiabusve vivam linguam Latinam docendis

Familiæ Latinæ filios filiasque Latiné docere intendunt, quod non semper facile est. Híc præbebuntur consilia hujc proposito destinata. Interea hæc vincula invénimus:





Domum | SFL statutaFamiliæ Latinæ | Subsidia | Forum | Conventús | Aliæ Societates Latinæ